Alberto Avogadrio
1455 circa
De Religione, et Magnificentia Illustris Cosmi Medices Florentini
Palatium Urbis
Scripta mihi silva est, magnam redeamus ad urbem,
Quod sum pollicitus, Phoebe, sacella not ans.
Cosme, alti nulla est certe mea cura palati,
Postquam operis tanti carmine finis adest.
Quod maiora mihi numeris sunt urbe canenda,
Atque tua, o versu quo recitanda forent?
Est via qua gradiens vivo de marmore calcas
Saxa, haec florenti stat via in urbe tua.
In medio decus omne viae sunt atria Cosmi,
Atria, quae a summis Regibus apta putes
Vix oculis spectare licet, sunt proxima caelo,
Quorum apicem decorant cornua marmorea
Si peteres quid saxa ligat, quae marmore cano
Adligat, & tenax mole bituminea,
Sed faciem non marmor habet, quod molle bitumen
Neclat, habet triplici clara colore petra.
Conspicui loca summa tenet petra digna alabastri,
Dextraque porphyreus vult tenuisse lapis.
At, quem serpentis vulgo dixere priores,
Laeva habet, o Clarii ianua digna modis,
Et qua signa potes muris spectasse pilisque
Cultra rubris, sex sunt nec numerata prior.
Porta ingens summi claudit loca cuncta palatj
Visibus e summis nec fine mente Dei est.
Proxima & insignis portae testudo notatur,
O quam diverso picta colore micat!
Porphyreis decorata suis patet ampla columnis
Porticus, & medio stat quoque curtis onos.
Munda quidem est curtes, nam plumbea tecta fluentum
Mittunt, quod terris parva fenestra vorat.
Porticus haec claris non tantum est structa columnis,
Est aliud maius sculpta figura Deum.
Et caput, & merito Iovis est, & lampade quassat
Qualis Stellifero cum sedet ille polo
Phoebus enim ex humeris lauro pendente pharetra
Emicat, & patri promixa iura tenet.
Mars ferus horrendo retinet loca tertia vultu
Arma ferens diris sanguinolent a modis.
Aurea Mercurium decorant talaria plantis,
Virgaque; si numeras a Iove quartus erit.
Post Athlantiadem medio non ente videtur
Vittam oculis gestans nudaque membra Deus.
Ultima iura tenet clava, spolioque leonis
Clarus, non pudit quem genuisse Iovem.
Omnia diversis ornata coloribus haec sunt,
Quae cernes dices promeruisse Deos.
Scalarumquegradus scandens mirabere certe
Iurans naturam non potuisse quod bic.
Haec loca sunt mensis, videas ibi quanta cupressus;
Stellatasque auro cerne micante trabes.
En quali & vitro plumbo & compacta fenestra
Digna suo domino, qua sua signa vigent:
O mensa ditem, dic auro quanta supellex,
Quantaque praegustans aurea vasa tenet.
Est puppis, qua vasa salis reclusa tenentur,
Et centum liquidas quo capiti ore dapes.
Suntgladii, servatque eadem vagina bicuspes;
Vasaque sunt servat vina phalerna quibus.
Quis numerat pateras ingenti pondere, quisnam
Det pretium pelvi, qua cadit unda manus?
Vel vasi, in quo stat manibus nec tradita limpha,
Cuius fastigio sunt adamanta tria?
Denique nulla tuis desunt vasa aurea mensis,
Sive decus mensae, seu sibi mensa velit.
Si thalamos vidisse paras, sunt aurea fulcra,
Atque suos servant lintea clausa toros.
Scrinia si tentes, immenso est pondere pondus,
Quot puto sunt cophinis his adamanta tuis.
Multa mihi scripta sunt: tandem veniamus ad hortum
Cui Latio hand nullum non reor esse parem.
Hortus enim est magnus, sed nec pro fructibus actus,
Sed quo sit tantum buxea plant a decens.
Quam verti in varias cogit manus apta figuras;
Hic elephas, hinc est dente timendus aper.
Videris & puppim velis maris aequora passis
Scindere, nec desunt prora rudensque rati.
Illic est aries, illic lepus auribus altis,
Illic est vulpes fallere docta canes;
Cornibus arboreis fas est te visere cervos
Et quae fert centum lumina cernis avem.
Quid moror? Hic tot sunt brutorum corpora buxo,
Et divers a quidem, quot reperire licet.